Encontrados 140 resultados para: cecidit angeli

  • Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 16)

  • Cor meum torquetur intra me, et formido mortis cecidit super me. (Liber Psalmorum 55, 5)

  • Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius. (Liber Psalmorum 97, 7)

  • Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius. (Liber Psalmorum 103, 20)

  • Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius. (Liber Psalmorum 148, 2)

  • Et coepit timor Iudae ac fratrum eius, et formido cecidit super gentes in circuitu eorum; (Liber I Maccabaeorum 3, 25)

  • Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis; (Liber I Maccabaeorum 4, 55)

  • Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis, (Liber I Maccabaeorum 5, 12)

  • et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. (Liber I Maccabaeorum 6, 46)

  • Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. (Liber I Maccabaeorum 7, 43)

  • Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 44)

  • et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 9, 18)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina