Encontrados 16 resultados para: confusus

  • Et furtim ingressus est populus in die illa civitatem, quomodo reverti solet populus confusus, cum fugit de proelio. (Liber II Samuelis 19, 4)

  • Ne revertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. (Liber Psalmorum 74, 21)

  • commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem; (Liber II Maccabaeorum 13, 23)

  • Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria; (Liber II Maccabaeorum 14, 28)

  • Respicite, filii, generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus est? (Liber Ecclesiasticus 2, 11)

  • In vita sua vidit et laetatus est in illo, in obitu suo non est contristatus. Nec confusus est coram inimicis: (Liber Ecclesiasticus 30, 5)

  • Luget et elanguescit terra, confusus est Libanus et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum, et exaruerunt Basan et Carmelus. (Liber Isaiae 33, 9)

  • Dominus Deus auxiliator meus; ideo non sum confusus, ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar. (Liber Isaiae 50, 7)

  • Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)

  • Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae”. (Liber Ieremiae 31, 19)

  • Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate et clamate; annuntiate in Arnon, quoniam vastatus est Moab. (Liber Ieremiae 48, 20)

  • Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo. (Liber Ieremiae 48, 39)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina