Encontrados 32 resultados para: congregabo

  • Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum. (Prophetia Michaeae 2, 12)

  • “In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam, quam eieceram, colligam et quam afflixeram; (Prophetia Michaeae 4, 6)

  • Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo; et salvabo claudicantem et eam, quae eiecta fuerat, congregabo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum, (Prophetia Sophoniae 3, 19)

  • in tempore illo, quo adducam vos, et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero sortem vestram coram oculis vestris”, dicit Dominus. (Prophetia Sophoniae 3, 20)

  • Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant. (Prophetia Zachariae 10, 8)

  • Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus. (Prophetia Zachariae 10, 10)

  • et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. (Prophetia Zachariae 14, 2)

  • Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; (Evangelium secundum Lucam 12, 18)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina