Encontrados 49 resultados para: congregavit

  • Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium. (Liber I Maccabaeorum 10, 48)

  • Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem (Liber I Maccabaeorum 10, 69)

  • Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)

  • In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas. (Liber I Maccabaeorum 11, 20)

  • Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum (Liber I Maccabaeorum 13, 2)

  • Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. (Liber I Maccabaeorum 14, 1)

  • Et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci; et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei. (Liber I Maccabaeorum 14, 7)

  • Et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et appositus est ad populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 30)

  • Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum Nehemiam haec eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de donariis. (Liber II Maccabaeorum 2, 13)

  • Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. (Liber II Maccabaeorum 2, 14)

  • Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)

  • Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos quasi manipulos in area. (Prophetia Michaeae 4, 12)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina