Encontrados 106 resultados para: constituit

  • Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat. (Liber II Paralipomenon 11, 15)

  • Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat. (Liber II Paralipomenon 11, 22)

  • In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 19, 8)

  • In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem. (Liber II Paralipomenon 21, 8)

  • Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis iuxta dispositionem David. (Liber II Paralipomenon 23, 18)

  • Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. (Liber II Paralipomenon 23, 19)

  • Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in deserto. (Liber II Paralipomenon 24, 9)

  • Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum. (Liber II Paralipomenon 25, 5)

  • Omnis autem populus Iudae Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia. (Liber II Paralipomenon 26, 1)

  • Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius. (Liber II Paralipomenon 29, 25)

  • Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur canerentque laudes in portis castrorum Domini. (Liber II Paralipomenon 31, 2)

  • Et constituit sacerdotes in officiis suis confortavitque eos, ut ministrarent in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 35, 2)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina