Encontrados 7 resultados para: contendam

  • Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: (Liber I Samuelis 12, 7)

  • Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio contendam. (Liber Iob 9, 32)

  • Quia haec dicit Dominus: “Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo. (Liber Isaiae 49, 25)

  • Propterea adhuc iudicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis filiorum vestrorum disceptabo. (Liber Ieremiae 2, 9)

  • dixisti: “Innocens ego sum, propterea aversus est furor eius a me”. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: “Non peccavi”. (Liber Ieremiae 2, 35)

  • Et adducam vos in desertum populorum et iudicio contendam vobiscum ibi facie ad faciem. (Prophetia Ezechielis 20, 35)

  • Sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic iudicio contendam vobiscum, dicit Dominus Deus, (Prophetia Ezechielis 20, 36)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina