Encontrados 6 resultados para: conterat

  • Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)

  • servies inimico tuo, quem immittet Dominus tibi, in fame et siti et nuditate et omnium penuria, et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. (Liber Deuteronomii 28, 48)

  • Insuper universos languores et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis huius, inducet Dominus super te, donec te conterat; (Liber Deuteronomii 28, 61)

  • Utinam Deus me conterat; solvat manum suam et succidat me! (Liber Iob 6, 9)

  • Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. (Liber Iob 39, 15)

  • Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in ira magna, ut conterat et interficiat plurimos, (Prophetia Danielis 11, 44)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina