Encontrados 18 resultados para: contristatus

  • Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. (Liber I Samuelis 20, 34)

  • Contristatus autem est David, eo quod diruptionem dirupisset Dominus in Ozam; et vocatum est nomen loci illius Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in diem hanc. (Liber II Samuelis 6, 8)

  • Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare cum gemitibus: (Liber Thobis 3, 1)

  • Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar. (Liber Psalmorum 35, 14)

  • Inclinatus sum et incurvatus nimis; tota die contristatus ingrediebar. (Liber Psalmorum 38, 7)

  • Dicam Deo: “Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?”. (Liber Psalmorum 42, 10)

  • Et audivit Demetrius verba ista et contristatus est nimis et ait: (Liber I Maccabaeorum 10, 22)

  • et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam. (Liber I Maccabaeorum 10, 68)

  • Contristatus itaque animo Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit, propter defuncti sobrietatem et multam modestiam; (Liber II Maccabaeorum 4, 37)

  • In vita sua vidit et laetatus est in illo, in obitu suo non est contristatus. Nec confusus est coram inimicis: (Liber Ecclesiasticus 30, 5)

  • Super contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus; stupor obtinuit me. (Liber Ieremiae 8, 21)

  • Quod verbum cum audisset, rex satis contristatus est; et pro Daniele posuit cor, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat, ut erueret illum. (Prophetia Danielis 6, 15)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina