Encontrados 771 resultados para: coram

  • expiabitque eum sacerdos ariete a peccato eius coram Domino, et dimittetur ei peccatum, quod peccavit. (Liber Leviticus 19, 22)

  • Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 32)

  • Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 3)

  • qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero die sabbati sanctificabit illum. (Liber Leviticus 23, 11)

  • Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt Domino in usum sacerdotis. (Liber Leviticus 23, 20)

  • Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies expiationum est in expiationem vestram coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 28)

  • Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 40)

  • Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris. (Liber Leviticus 24, 3)

  • quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues. (Liber Leviticus 24, 6)

  • Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum. (Liber Leviticus 24, 8)

  • Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis gladio. (Liber Leviticus 26, 7)

  • Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his, qui oderunt vos, et fugietis, nemine persequente. (Liber Leviticus 26, 17)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina