Encontrados 771 resultados para: coram

  • Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi conventus. (Liber Leviticus 1, 5)

  • immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per circuitum; (Liber Leviticus 1, 11)

  • Quod si hostia pacificorum fue rit eius oblatio et de bobus vo luerit offerre marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. (Liber Leviticus 3, 1)

  • Si agnum obtulerit coram Domino, (Liber Leviticus 3, 7)

  • ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum; (Liber Leviticus 3, 8)

  • Si capra fuerit eius oblatio, offeret eam coram Domino, (Liber Leviticus 3, 12)

  • ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram tabernaculo conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum, (Liber Leviticus 3, 13)

  • et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum coram Domino. (Liber Leviticus 4, 4)

  • cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii; (Liber Leviticus 4, 6)

  • ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi coram Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. (Liber Leviticus 4, 7)

  • Et ponent seniores coetus populi manus super caput eius coram Domino, immolatoque vitulo in conspectu Domini, (Liber Leviticus 4, 15)

  • ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi conventus; (Liber Leviticus 4, 18)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina