Encontrados 43 resultados para: cornu

  • Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit. (Liber Exodus 21, 28)

  • Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit. (Liber Exodus 21, 31)

  • Et oravit Anna et ait: “Exsultavit cor meum in Do mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos, quoniam laetata sum in salutari tuo. (Liber I Samuelis 2, 1)

  • Dominus conteret adversarios suos; super ipsos in caelis tonabit. Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui”. (Liber I Samuelis 2, 10)

  • Dixitque Dominus ad Samuelem: “Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem”. (Liber I Samuelis 16, 1)

  • Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. (Liber I Samuelis 16, 13)

  • Deus meus, rupes mea, in quam confugiam, scutum meum et cornu salutis meae! Munimentum meum et refugium meum. Salvator meus, de violentia liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 3)

  • Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 39)

  • omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod exaltaret cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres. (Liber I Paralipomenon 25, 5)

  • Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne Deus, comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum requiei nominis maiestatis tuae et deicere ferro cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 8)

  • Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum. (Liber Iob 16, 15)

  • Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus. (Liber Psalmorum 18, 3)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina