Encontrados 35 resultados para: creavit
Ipse creavit illam in spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est; (Liber Ecclesiasticus 1, 9)
Quando creavit Deus opera sua ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, (Liber Ecclesiasticus 16, 26)
Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum; (Liber Ecclesiasticus 17, 1)
Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 5)
Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 6)
Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 1)
Tunc praecepit et dixit mihi Creator omnium, et, qui creavit me, quietem dedit tabernaculo meo (Liber Ecclesiasticus 24, 12)
Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus. (Liber Ecclesiasticus 38, 1)
Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. (Liber Ecclesiasticus 38, 4)
etenim illum Dominus creavit; et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria. (Liber Ecclesiasticus 38, 12)
Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest. (Liber Isaiae 40, 26)
Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. (Liber Isaiae 40, 28)