Encontrados 7 resultados para: credo

  • Et, cum coeperis esse cum illa, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, et tu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut fratres. Noli computare”. Et cum audisset Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit eam valde, et cor eius haesit illi. (Liber Thobis 6, 18)

  • et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus. (Liber Thobis 14, 4)

  • Credo videre bona Domini in terra viventium. (Liber Psalmorum 27, 13)

  • Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “Credo; adiuva incredulitatem meam”. (Evangelium secundum Marcum 9, 24)

  • At ille ait: “Credo, Domine!”; et adoravit eum. (Evangelium secundum Ioannem 9, 38)

  • Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)

  • Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo. (Epistula I ad Corinthios 11, 18)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina