Encontrados 221 resultados para: cuius

  • Et ad plagam meridianam, cuius mensura quingenti et quattuor milia, portae tres: porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una. (Prophetia Ezechielis 48, 33)

  • Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: “Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?”. (Prophetia Danielis 2, 26)

  • Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: “Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te”. Respondit Baltassar et dixit: “Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)

  • Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram, (Prophetia Danielis 4, 17)

  • regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient””. (Prophetia Danielis 7, 27)

  • Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel; (Prophetia Danielis 13, 45)

  • Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: “Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec”. (Prophetia Danielis 14, 19)

  • Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter. (Prophetia Amos 2, 9)

  • Et dixerunt ad eum: “Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis. Quod est opus tuum, et unde venis? Quae terra tua, et ex quo populo es tu?”. (Prophetia Ionae 1, 8)

  • Et Nineve quasi piscina aquarum, cuius aquae fugiunt. “State, state!”; sed non est qui revertatur. (Prophetia Nahum 2, 9)

  • Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius. (Prophetia Nahum 3, 8)

  • Chus fuit fortitudo eius et Aegyptus, cuius non est finis; Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius. (Prophetia Nahum 3, 9)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina