Encontrados 1122 resultados para: dat
Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri”. (Actus Apostolorum 4, 12)
Nonne manens tibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus sed Deo!”. (Actus Apostolorum 5, 4)
dicens: “Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum”. (Actus Apostolorum 8, 19)
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”. (Actus Apostolorum 11, 16)
Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt. (Actus Apostolorum 17, 15)
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere. (Actus Apostolorum 19, 36)
cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. (Actus Apostolorum 27, 15)
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum”. (Actus Apostolorum 28, 20)
Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. (Epistula ad Romanos 3, 5)
spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)
Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 8)
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)