Encontrados 560 resultados para: de filiis Iesse

  • Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta; et, postquam fornicata es, nec sic es satiata. (Prophetia Ezechielis 16, 28)

  • et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem, (Prophetia Ezechielis 25, 3)

  • idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem, et collocabunt castra sua in te et ponent in te tentoria sua; ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. (Prophetia Ezechielis 25, 4)

  • filiis orientis cum filiis Ammon dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus. (Prophetia Ezechielis 25, 10)

  • “Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et filiis Israel sociis eius. Et tolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctae domui Israel sociis eius. (Prophetia Ezechielis 37, 16)

  • Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei”. (Prophetia Ezechielis 40, 46)

  • Haec dixit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis de hereditate sua, filiorum suorum erit; possidebunt illud hereditarie. (Prophetia Ezechielis 46, 16)

  • Et non accipiet princeps de hereditate populi, ut expellat eos de possessione eorum, sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua”. (Prophetia Ezechielis 46, 18)

  • Sacerdotibus consecratis erit, filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas et non erraverunt, cum errarent filii Israel, sicut erraverunt Levitae. (Prophetia Ezechielis 48, 11)

  • Et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum (Prophetia Danielis 1, 3)

  • Fuerunt ergo inter eos de filiis Iudae Daniel, Ananias, Misael et Azarias. (Prophetia Danielis 1, 6)

  • Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei: “Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi annuntiet”. (Prophetia Danielis 2, 25)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina