Encontrados 15 resultados para: defecerunt

  • respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiis Israel usque in aeternum”. (Liber Iosue 4, 7)

  • Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian”. (Liber Iudicum 8, 5)

  • Et audivit verba populi maligna super principem quoniam defecerunt animo super penuriam aquarum. Et audivit omnia verba Iudith, quae locutus est ad eos Ozias, quemadmodum iuraverat eis, ut post quinque dies traderet civitatem Assyriis. (Liber Iudith 8, 9)

  • Postquam enim defecerunt eis escae, et vacuefactae sunt ab eis aquae, voluerunt inicere manus iumentis suis et omnia, quae praecepit eis Deus legibus suis, ne manducarent, cogitaverunt consummare. (Liber Iudith 11, 12)

  • Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis. (Liber Psalmorum 9, 7)

  • Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. (Liber Psalmorum 69, 4)

  • Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore. (Liber Psalmorum 73, 19)

  • Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. (Liber Psalmorum 102, 4)

  • Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: “Quando consolaberis me?”. (Liber Psalmorum 119, 82)

  • Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 123)

  • Filii tui defecerunt, iacent in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. (Liber Isaiae 51, 20)

  • Et onagri steterunt in collibus, traxerunt aerem quasi thoes; defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. (Liber Ieremiae 14, 6)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina