Encontrados 18 resultados para: delictum

  • Dixitque mulier: “Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Eo enim quod rex locutus est verbum istud, hoc est quasi delictum, quia rex noluit reducere eiectum suum. (Liber II Samuelis 14, 13)

  • propter peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel. (Liber I Regum 15, 30)

  • Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. (Liber I Paralipomenon 9, 1)

  • Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. (Liber Esdrae 10, 10)

  • Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum”. (Liber Iob 34, 37)

  • Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus. (Liber Psalmorum 32, 2)

  • Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino”. Et tu remisisti impietatem peccati mei. (Liber Psalmorum 32, 5)

  • Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide; (Liber Psalmorum 59, 5)

  • visitabo in virga delictum eorum et in verberibus iniquitatem eorum. (Liber Psalmorum 89, 33)

  • ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 42)

  • Qui celat delictum, quaerit amicitias; qui sermone repetit, separat foederatos. (Liber Proverbiorum 17, 9)

  • Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam. (Liber Proverbiorum 17, 19)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina