Encontrados 14 resultados para: deprecatus

  • Adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere; et pro illo similiter tunc deprecatus sum. (Liber Deuteronomii 9, 20)

  • Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies, (Liber I Regum 8, 59)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. (Liber I Regum 9, 3)

  • Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus; vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae. (Liber II Regum 13, 4)

  • Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. (Liber II Regum 19, 20)

  • si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas ad domum hanc, (Liber II Paralipomenon 6, 29)

  • humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum. (Liber II Paralipomenon 7, 14)

  • tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus, (Liber Iob 8, 5)

  • Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. (Liber Psalmorum 119, 58)

  • commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem; (Liber II Maccabaeorum 13, 23)

  • Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo: (Liber Sapientiae 8, 21)

  • Para verba et sic deprecatus exaudieris et conservabis disciplinam et tunc respondebis. (Liber Ecclesiasticus 33, 4)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina