Encontrados 32 resultados para: deserti

  • nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: “Ne moreris nocte hac ad vada deserti, sed absque dilatione transgredere, ne absorbeatur rex et omnis populus, qui cum eo est””. (Liber II Samuelis 17, 16)

  • et concidit Phut et Lud et praedaverunt omnes filios Rassis et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti ad austrum Chelaeorum. (Liber Iudith 2, 23)

  • repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 19)

  • Stillabunt pascua deserti, et exsultatione colles accingentur. (Liber Psalmorum 65, 13)

  • Coram illo procident incolae deserti, et inimici eius terram lingent. (Liber Psalmorum 72, 9)

  • Emittite agnum dominatori terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion. (Liber Isaiae 16, 1)

  • Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)

  • Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. (Liber Ieremiae 5, 6)

  • Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 9)

  • Et disseminabo eos quasi stipulam, quae raptatur in vento deserti. (Liber Ieremiae 13, 24)

  • quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti, factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum iniustitia. (Liber Ieremiae 23, 10)

  • Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”. (Prophetia Ezechielis 35, 12)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina