Encontrados 24 resultados para: dicant

  • Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. (Liber Exodus 32, 12)

  • et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”. (Liber Deuteronomii 4, 6)

  • ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: “Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos; idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine”. (Liber Deuteronomii 9, 28)

  • sed in testimonium inter nos et vos et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias, et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: “Non est vobis pars in Domino”. (Liber Iosue 22, 27)

  • et submittite duos viros filios Belial contra eum, et testimonium dicant: “Maledixisti Deum et regem”; et educite eum et lapidate, sicque moriatur”. (Liber I Regum 21, 10)

  • Laetentur caeli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: “Dominus regnat!”. (Liber I Paralipomenon 16, 31)

  • In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: “Ne forte improperent patri meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, et haec laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea”. (Liber Thobis 3, 10)

  • Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant: “Rex Asuerus iussit, ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit”. (Liber Esther 1, 17)

  • Non dicant in cordibus suis: “Euge animae nostrae”; nec dicant: “Devoravimus eum”. (Liber Psalmorum 35, 25)

  • Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: “Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui”. (Liber Psalmorum 35, 27)

  • Exsultent et laetentur in te omnes quaerentes te; et dicant semper: “Magnificetur Dominus”, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 40, 17)

  • Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te; et dicant semper: “Magnificetur Deus”, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 70, 5)


“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina