Encontrados 22 resultados para: diceret

  • cum diceret: “Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum; (Liber Ieremiae 25, 5)

  • Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret; (Evangelium secundum Matthaeum 21, 45)

  • Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Lucam 5, 14)

  • Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae”, nesciens quid diceret. (Evangelium secundum Lucam 9, 33)

  • Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)

  • Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo. (Evangelium secundum Lucam 13, 17)

  • Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. (Evangelium secundum Ioannem 11, 13)

  • Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 22)

  • Et cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos; et divisa est multitudo. (Actus Apostolorum 23, 7)

  • Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “Non concupisces”. (Epistula ad Romanos 7, 7)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina