Encontrados 298 resultados para: discretionem iustitiae prudentiae veritas timor Dei honorem divitias felicitatem
liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae. (Epistula ad Romanos 6, 18)
Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. (Epistula ad Romanos 6, 19)
Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae. (Epistula ad Romanos 6, 20)
An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam? (Epistula ad Romanos 9, 21)
et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, (Epistula ad Romanos 9, 23)
Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)
ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; (Epistula ad Romanos 10, 3)
Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. (Epistula ad Romanos 13, 7)
et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, (Epistula I ad Corinthios 12, 23)
honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, (Epistula I ad Corinthios 12, 24)
Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria. (Epistula II ad Corinthios 3, 9)
in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris, (Epistula II ad Corinthios 6, 7)