Encontrados 5 resultados para: disperderet

  • Qui responderunt: “Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. (Liber Iosue 9, 24)

  • Cumque extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum: “Sufficit; nunc contine manum tuam!”. Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei. (Liber II Samuelis 24, 16)

  • Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non veniat. Sacrificium enim grande est mihi Baal; quicumque defuerit, non vivet”. Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. (Liber II Regum 10, 19)

  • Et dixit quia disperderet eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos. (Liber Psalmorum 106, 23)

  • Et vidi visionem secundum speciem, quam videram, quando venit, ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum, quem videram iuxta fluvium Chobar; et cecidi super faciem meam. (Prophetia Ezechielis 43, 3)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina