Encontrados 44 resultados para: divina potestate

  • Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in potestate manus tuae est, ut facias. (Liber Proverbiorum 3, 27)

  • Quia sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: “Quare ita facis?”. (Liber Ecclesiastes 8, 4)

  • Non est in hominis potestate dominari super spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis, nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit impietas impium. (Liber Ecclesiastes 8, 8)

  • Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. (Liber Isaiae 39, 2)

  • Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens: (Liber Ieremiae 34, 1)

  • Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 22)

  • Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum. (Prophetia Michaeae 2, 1)

  • Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)

  • Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)

  • Respondens autem Iesus dixit illis: “Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 24)

  • Et respondentes Iesu dixerunt: “Nescimus”. Ait illis et ipse: “Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 27)

  • Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei”. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina