Encontrados 382 resultados para: dixerunt
Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 18)
Dixerunt ergo Iudaei: “Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)
Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum!”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 26)
Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “Heri hora septima reliquit eum febris”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 52)
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “Rabbi, quando huc venisti?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 25)
Dixerunt ergo ad eum: “Quid faciemus, ut operemur opera Dei?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 28)
Dixerunt ergo ei: “Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)
Dixerunt ergo ad eum: “Domine, semper da nobis panem hunc”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 34)
Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “Durus est hic sermo! Quis potest eum audire?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 60)
Dixerunt ergo ad eum fratres eius: “Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. (Evangelium secundum Ioannem 7, 3)
Dixerunt ergo Iudaei ad seipsos: “Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos? (Evangelium secundum Ioannem 7, 35)
Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: “Quare non adduxistis eum?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 45)