Encontrados 6 resultados para: dominati

  • nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque et annonam et vectigal accipiebant. (Liber Esdrae 4, 20)

  • Cumque requievissent, reversi sunt, ut facerent malum in conspectu tuo; et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et dominati sunt eis. Conversique sunt et clamaverunt ad te; tu autem de caelo exaudisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis vicibus. (Liber Nehemiae 9, 28)

  • Filii autem Israel regressi a caede dominati sunt reliquiis; et vici et villae in montana et in campestri multa spolia possederunt; multitudo enim magna erat. (Liber Iudith 15, 7)

  • et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum, qui oderunt eos. (Liber Psalmorum 106, 41)

  • fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per loca multa in regno meo. (Liber I Maccabaeorum 15, 29)

  • Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae; (Liber I Maccabaeorum 15, 30)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina