Encontrados 321 resultados para: donec

  • Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustitia eius, et salus eius ut lampas accendatur. (Liber Isaiae 62, 1)

  • et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Ierusalem laudem in terra. (Liber Isaiae 62, 7)

  • et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. (Liber Ieremiae 9, 15)

  • Et mittam in eis gladium et famem et pestem, donec consumantur de terra, quam dedi eis et patribus eorum”. (Liber Ieremiae 24, 10)

  • et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius etiam ipsius; et servient ei gentes multae et reges magni. (Liber Ieremiae 27, 7)

  • Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu eius. (Liber Ieremiae 27, 8)

  • Non cessabit ab ira indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationes cordis sui; in novissimo dierum intellegetis ea. (Liber Ieremiae 30, 24)

  • et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit, donec visitem eum, ait Dominus; si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis”?”. (Liber Ieremiae 32, 5)

  • cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, scidit eas scalpello scribae et proiecit in ignem, qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula. (Liber Ieremiae 36, 23)

  • Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae, et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae. (Liber Ieremiae 37, 21)

  • Ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum, et consumentur omnes viri Iudae, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus consumantur. (Liber Ieremiae 44, 27)

  • Et pavere faciam Elam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum; et adducam super eos malum iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium, donec consumam eos. (Liber Ieremiae 49, 37)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina