Encontrados 27 resultados para: donum

  • Haec dixit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis de hereditate sua, filiorum suorum erit; possidebunt illud hereditarie. (Prophetia Ezechielis 46, 16)

  • Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 19)

  • vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”, (Evangelium secundum Marcum 7, 11)

  • Respondit Iesus et dixit ei: “Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)

  • Petrus vero ad illos: “Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; (Actus Apostolorum 2, 38)

  • Petrus autem dixit ad eum: “Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri! (Actus Apostolorum 8, 20)

  • Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum?”. (Actus Apostolorum 11, 17)

  • Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)

  • Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. (Epistula ad Romanos 5, 16)

  • Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)

  • Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. (Epistula I ad Corinthios 7, 7)

  • Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: (Epistula ad Ephesios 2, 8)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina