Encontrados 190 resultados para: duodecim tribuum

  • Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: (Evangelium secundum Lucam 6, 13)

  • Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et ca stellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo (Evangelium secundum Lucam 8, 1)

  • quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur. (Evangelium secundum Lucam 8, 42)

  • Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari; (Evangelium secundum Lucam 8, 43)

  • Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent, (Evangelium secundum Lucam 9, 1)

  • Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus”. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)

  • Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. (Evangelium secundum Lucam 9, 17)

  • Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: (Evangelium secundum Lucam 18, 31)

  • Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim; (Evangelium secundum Lucam 22, 3)

  • ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. (Evangelium secundum Lucam 22, 30)

  • Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 47)

  • Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 13)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina