Encontrados 190 resultados para: duodecim tribuum

  • Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)

  • Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis; et sunt ibi usque in praesentem diem. (Liber Iosue 4, 9)

  • Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis. (Liber Iosue 4, 20)

  • Erant autem, qui in eo die conciderant, a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Hai. (Liber Iosue 8, 25)

  • Hoc est, quod hereditave runt filii Israel in terra Cha naan, quod dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum Israel, (Liber Iosue 14, 1)

  • Capharemona et Ophni et Gabaa: civitates duodecim et villae earum. (Liber Iosue 18, 24)

  • et Cateth et Naalol et Semeron et Iedala et Bethlehem: civitates duodecim et villae earum. (Liber Iosue 19, 15)

  • Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum filiorum Israel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi conventus; compleveruntque partiri terram. (Liber Iosue 19, 51)

  • Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. (Liber Iosue 21, 7)

  • Omnes urbes filiorum Merari per familias reliquas de cognationibus Levitarum duodecim. (Liber Iosue 21, 40)

  • Videte, sorte divisi vobis gentes, quae supersunt, in possessionem tribuum vestrarum, sicut omnes, quas delevi, a Iordane usque ad mare Magnum in occidente. (Liber Iosue 23, 4)

  • Quam cum esset ingressus, arripuit gladium et cadaver uxoris secundum ossa sua in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israel. (Liber Iudicum 19, 29)


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina