Encontrados 34 resultados para: eduxi

  • quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum. (Liber Ieremiae 7, 22)

  • quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; (Liber Ieremiae 11, 4)

  • Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam. (Liber Ieremiae 11, 7)

  • “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego percussi foedus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis, dicens: (Liber Ieremiae 34, 13)

  • Eduxi ergo eos de terra Aegypti et duxi in desertum. (Prophetia Ezechielis 20, 10)

  • Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in conspectu earum. (Prophetia Ezechielis 20, 14)

  • Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. (Prophetia Ezechielis 20, 22)

  • ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. (Prophetia Ezechielis 21, 10)

  • Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens: (Prophetia Amos 3, 1)

  • Ego eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. (Prophetia Michaeae 6, 4)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina