Encontrados 11 resultados para: elevavit

  • Exinde dies tertius natalicius pharaonis erat; qui faciens grande convivium pueris suis elevavit caput magistri pincernarum et caput pistorum principis in medio puerorum suorum; (Liber Genesis 40, 20)

  • pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses. (Liber Leviticus 9, 21)

  • Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta (Liber II Samuelis 23, 18)

  • Et conversus Iosias vidit ibi sepulcra, quae erant in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris et combussit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini, quod clamaverat vir Dei, cum staret Ieroboam in die festo ad altare. Et conversus elevavit oculos in sepulcrum viri Dei, qui clamaverat verba haec, (Liber II Regum 23, 16)

  • Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto (Liber Psalmorum 106, 26)

  • Et elevavit Dominus hostes super eum et inimicos eius excitavit, (Liber Isaiae 9, 10)

  • Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachin regis Iudae, duodecimo mense vicesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iudae; et eduxit eum de domo carceris. (Liber Ieremiae 52, 31)

  • Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)

  • Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. (Prophetia Ezechielis 11, 1)

  • Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis. (Evangelium secundum Marcum 1, 31)

  • Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. (Evangelium secundum Marcum 9, 27)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina