Encontrados 29 resultados para: eloquium
Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina. (Liber Deuteronomii 32, 2)
Qui dixit de patre suo et matre sua: “Nescio vos”; et fratres suos ignoravit et filios suos nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt. (Liber Deuteronomii 33, 9)
Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum; scutum est omnium sperantium in se. (Liber II Samuelis 22, 31)
Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum, (Liber Iob 5, 8)
Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. (Liber Iob 10, 1)
Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. (Liber Iob 29, 22)
Iucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino. (Liber Psalmorum 104, 34)
donec veniret verbum eius, eloquium Domini purgaret eum. (Liber Psalmorum 105, 19)
Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. (Liber Psalmorum 119, 38)
VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. (Liber Psalmorum 119, 41)
Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me. (Liber Psalmorum 119, 50)
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. (Liber Psalmorum 119, 58)