Encontrados 2353 resultados para: enim
Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit. (Epistula ad Hebraeos 10, 37)
In hac enim testimonium consecuti sunt seniores. (Epistula ad Hebraeos 11, 2)
Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)
Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. (Epistula ad Hebraeos 11, 10)
qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. (Epistula ad Hebraeos 11, 14)
nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem. (Epistula ad Hebraeos 11, 16)
maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 11, 26)
Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit. (Epistula ad Hebraeos 11, 27)
Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, (Epistula ad Hebraeos 11, 32)
Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. (Epistula ad Hebraeos 12, 3)
quem enim diligit, Dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit”. (Epistula ad Hebraeos 12, 6)