Encontrados 1532 resultados para: et filii Iuda
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 21)
Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 27)
ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)
et dicens: “Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 15)
Cum autem ille dixisset: “Ab alienis”, dixit illi Iesus: “Ergo liberi sunt filii. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)
Qui dixit ei: “Quid vis?”. Ait illi: “Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 21)
Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 31)
ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)
Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)