Encontrados 1108 resultados para: exercitus David

  • Dixitque David ad Saul: “Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. (Liber I Samuelis 17, 34)

  • Et ait David: “Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius”. Dixit autem Saul ad David: “Vade, et Dominus tecum sit”. (Liber I Samuelis 17, 37)

  • Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica. (Liber I Samuelis 17, 38)

  • Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “Non possum sic incedere, quia nec usum habeo”. Et deposuit ea (Liber I Samuelis 17, 39)

  • Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum. (Liber I Samuelis 17, 41)

  • Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu. (Liber I Samuelis 17, 42)

  • Et dixit Philisthaeus ad David: “Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo?”. Et maledixit Philisthaeus David in diis suis; (Liber I Samuelis 17, 43)

  • dixitque ad David: “Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae”. (Liber I Samuelis 17, 44)

  • Dixit autem David ad Philisthaeum: “Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. (Liber I Samuelis 17, 45)

  • Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum. (Liber I Samuelis 17, 48)

  • Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David (Liber I Samuelis 17, 50)

  • Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo. (Liber I Samuelis 17, 54)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina