Encontrados 727 resultados para: exercitus Iudae

  • Oppugnantes ergo filii Iudae Ierusalem ceperunt eam; et percusserunt in ore gladii tradentes incendio civitatem. (Liber Iudicum 1, 8)

  • Filii autem Hobab Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iudae in desertum Iudae, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum Amalecitis. (Liber Iudicum 1, 16)

  • et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium. (Liber Iudicum 4, 2)

  • Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eum in manu tua”. (Liber Iudicum 4, 7)

  • Utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech et dicerem ei: Congrega exercitus multitudinem et veni”. (Liber Iudicum 9, 29)

  • Egressusque est Gaal filius Ebed et stetit in introitu portae civitatis; surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco. (Liber Iudicum 9, 35)

  • Igitur ascendentes Philisthim in terra Iudae castrametati sunt, et in Lehi (id est Maxilla) eorum est fusus exercitus. (Liber Iudicum 15, 9)

  • Dixeruntque ad eos viri de tribu Iudae: “Cur ascendistis adversum nos?”. Qui responderunt: “Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei, quae in nos operatus est”. (Liber Iudicum 15, 10)

  • Fuit quoque adulescens de Bethlehem Iudae ex cognatione Iudae; eratque ipse Levites et habitabat ibi ut advena. (Liber Iudicum 17, 7)

  • interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: “Levita sum de Bethlehem Iudae et vado, ut habitem, ubi potuero et utile mihi esse perspexero”. (Liber Iudicum 17, 9)

  • Ascendentesque castrametati sunt in Cariathiarim Iudae, qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim. (Liber Iudicum 18, 12)

  • Fuit quidam vir Levi tes habitans ut advena in extrema parte montis Ephraim, qui accepit concubinam de Bethlehem Iudae. (Liber Iudicum 19, 1)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina