Encontrados 247 resultados para: faciam

  • “Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. (Liber Isaiae 19, 2)

  • ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur”. (Liber Isaiae 29, 14)

  • Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua”. (Liber Isaiae 37, 7)

  • Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus”. Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat. (Liber Isaiae 38, 8)

  • Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam”. (Liber Isaiae 42, 9)

  • Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam. (Liber Isaiae 42, 15)

  • Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos”. (Liber Isaiae 42, 16)

  • Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: “Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?”. (Liber Isaiae 44, 19)

  • Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam”. (Liber Isaiae 46, 10)

  • Vocans ab oriente avem rapacem et de terra longinqua virum consilii mei; et locutus sum et adducam illud, decrevi et faciam illud. (Liber Isaiae 46, 11)

  • Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te. (Liber Isaiae 48, 9)

  • Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. (Liber Isaiae 48, 11)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina