Encontrados 436 resultados para: faciem

  • Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui! (Liber Numeri 6, 25)

  • Cui respondit Dominus: “Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur”. (Liber Numeri 12, 14)

  • et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem. (Liber Numeri 14, 14)

  • Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem (Liber Numeri 16, 4)

  • Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: “Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet?”. (Liber Numeri 16, 22)

  • “Recedite de medio congregationis huius, nam extemplo delebo eos”. Et ceciderunt in faciem suam. (Liber Numeri 17, 10)

  • Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis; (Liber Deuteronomii 5, 4)

  • Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans, qui conteret eos atque subiciet ante faciem tuam, ut velociter expellas et deleas eos, sicut locutus est tibi. (Liber Deuteronomii 9, 3)

  • disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae maiores et fortiores vobis sunt; (Liber Deuteronomii 11, 23)

  • Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra earum, (Liber Deuteronomii 12, 29)

  • accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”. (Liber Deuteronomii 25, 9)

  • Et irascetur furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eos et abscondam faciem meam ab eis, et erit in devorationem; invenient eum mala multa et afflictiones, ita ut dicat in illo die: “Vere, quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala”. (Liber Deuteronomii 31, 17)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina