Encontrados 161 resultados para: faciet

  • et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes immaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie; (Prophetia Ezechielis 45, 23)

  • et oblationem ephi per vitulum et ephi per arietem faciet et olei hin per singula ephi. (Prophetia Ezechielis 45, 24)

  • Septimo mense, quinta decima die mensis, in sollemnitate faciet, sicut supra dicta sunt, per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in oblatione et in oleo. (Prophetia Ezechielis 45, 25)

  • et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet oblationem, per agnos autem sicut invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi. (Prophetia Ezechielis 46, 7)

  • Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta, quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut facere solet in die sabbati, et egredietur, claudeturque porta, postquam exierit. (Prophetia Ezechielis 46, 12)

  • et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum, (Prophetia Danielis 8, 24)

  • Surget vero rex fortis et dominabitur dominatione multa et faciet, quod placuerit ei; (Prophetia Danielis 11, 3)

  • Et stabit de germine radicum eius plantatio loco eius et veniet ad exercitum et ingredietur oppidum regis aquilonis; et faciet adversus eos et confortabitur. (Prophetia Danielis 11, 7)

  • Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu eius. (Prophetia Danielis 11, 16)

  • Et ponet faciem suam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)

  • Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare faciet princeps opprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum. (Prophetia Danielis 11, 18)

  • Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo. (Prophetia Danielis 11, 23)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina