Encontrados 90 resultados para: facite

  • “Confitemini Domino, invocate nomen eius, notas facite in populis opera eius. (Liber I Paralipomenon 16, 8)

  • Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum”. (Liber II Paralipomenon 19, 7)

  • Congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis: “Egredimini ad civitates Iudae et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite”. Porro Levitae non festinarunt. (Liber II Paralipomenon 24, 5)

  • Sed et, si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri, facite. (Liber Esdrae 7, 18)

  • Et nunc date confessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis”. (Liber Esdrae 10, 11)

  • Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos. (Liber Thobis 12, 7)

  • Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? (Liber Thobis 13, 6)

  • Et nunc, filii, mando vobis: Servite Deo in veritate et facite coram illo, quod ipsi placet. Et filiis vestris mandabitur, ut faciant iustitias et eleemosynam et ut sint memores Dei et benedicant nomini ipsius in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. (Liber Thobis 14, 8)

  • Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius; (Liber Psalmorum 66, 8)

  • Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen illi. Iubilate in conspectu eius; (Liber Psalmorum 68, 5)

  • et dixerunt ad eos: “Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 33)

  • Indicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. (Liber Ecclesiasticus 3, 2)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina