Encontrados 8 resultados para: factis

  • Egressi in agros vindemiaverunt vineas uvasque calcaverunt et, factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech, (Liber Iudicum 9, 27)

  • Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum recogitabam. (Liber Psalmorum 143, 5)

  • His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem agriculturae operam dabant. (Liber II Maccabaeorum 12, 1)

  • Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. (Liber Ecclesiasticus 26, 3)

  • Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit”. (Evangelium secundum Lucam 23, 41)

  • non enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis, (Epistula ad Romanos 15, 18)

  • Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)

  • Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: “Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam”, et quidem operibus ab institutione mundi factis. (Epistula ad Hebraeos 4, 3)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina