Encontrados 48 resultados para: fel

  • Tria sunt, quae bene gradiuntur, et quattuor, quae incedunt feliciter: (Liber Proverbiorum 30, 29)

  • et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est nec vidit opera mala, quae sub sole fiunt. (Liber Ecclesiastes 4, 3)

  • Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)

  • Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum. (Liber Sapientiae 3, 13)

  • Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • Omnes enim insipientes et infelices supra modum animae infantis sunt inimici populi tui et per potentiam opprimentes illum. (Liber Sapientiae 15, 14)

  • Felix, quem non condemnat anima sua, et non excidit a spe sua. (Liber Ecclesiasticus 14, 2)

  • “Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)

  • Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis; (Liber Ieremiae 9, 14)

  • Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: “Ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle; a prophetis enim Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram. (Liber Ieremiae 23, 15)

  • BETH. Aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore. (Lamentationes 3, 5)

  • ZAIN. Recordare paupertatis et peregrinationis meae, absinthii et fellis. (Lamentationes 3, 19)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina