Encontrados 87 resultados para: fiat

  • Numquid non audisti? A saeculo feci illud; a diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi, ut fiat in eradicationem, in lapides eversos civitates munitae. (Liber Isaiae 37, 26)

  • Et dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonum verbum Domini, quod locutus est”. Et dixit: “Dummodo fiat pax et securitas in diebus meis”. (Liber Isaiae 39, 8)

  • Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? (Liber Ieremiae 9, 11)

  • Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram. (Prophetia Ezechielis 12, 12)

  • Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas? (Prophetia Ezechielis 15, 3)

  • et sicut in milibus agnorum pinguium; sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, et perfice subsequentes te, quoniam non est confusio confidentibus in te. (Prophetia Danielis 3, 40)

  • (29) A me ergo positum est decretum, ut omnis populus, tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in sterquilinium fiat, eo quod non est Deus alius, qui possit ita salvare”. (Prophetia Danielis 3, 96)

  • si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel”. Et dixit Daniel regi: “Fiat iuxta verbum tuum”. (Prophetia Danielis 14, 9)

  • adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 10)

  • Et dixit Iesus centurioni: “Vade; sicut credidisti, fiat tibi”. Et sanatus est puer in hora illa. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)

  • Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidem vestram fiat vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 29)

  • Tunc respondens Iesus ait illi: “O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis”. Et sanata est filia illius ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina