Encontrados 641 resultados para: fiduciam in Deum
Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum; (Epistula ad Romanos 15, 17)
Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “Qui apprehendit sapientes in astutia eorum”; (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro. (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum. (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. (Epistula I ad Corinthios 8, 3)
In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum? (Epistula I ad Corinthios 11, 13)
occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: “Vere Deus in vobis est!”. (Epistula I ad Corinthios 14, 25)
invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 15)
Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum. (Epistula II ad Corinthios 1, 23)
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum. (Epistula II ad Corinthios 3, 4)