Encontrados 480 resultados para: fili hominis

  • Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. (Liber Genesis 9, 5)

  • dixit Isaac Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”. “Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”. (Liber Genesis 22, 7)

  • Dixit Abraham: “Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi”. Pergebant ambo pariter; (Liber Genesis 22, 8)

  • Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “Fili mi”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 27, 1)

  • Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam in eo, quod praecipio tibi. (Liber Genesis 27, 8)

  • Ad quem mater: “In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam et perge afferque, quae dixi”. (Liber Genesis 27, 13)

  • Qui ingressus ad patrem suum dixit: “Pater mi”. At ille respondit: “Audio. Quis es tu, fili mi?”. (Liber Genesis 27, 18)

  • Rursum Isaac ad filium suum: “Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi?”. Qui respondit: “Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi”. (Liber Genesis 27, 20)

  • Dixitque Isaac ad Iacob: “Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non”. (Liber Genesis 27, 21)

  • At ille: “Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea”. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, (Liber Genesis 27, 25)

  • dixit ad eum Isaac pater eius: “Accede ad me et da mihi osculum, fili mi”. (Liber Genesis 27, 26)

  • Respondit Isaac: “Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?”. (Liber Genesis 27, 37)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina