Encontrados 534 resultados para: filios
populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse nosti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere. (Liber Deuteronomii 9, 2)
Docete ea filios vestros, de illis loquendo, quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris. (Liber Deuteronomii 11, 19)
Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne. (Liber Deuteronomii 12, 31)
volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae, (Liber Deuteronomii 21, 16)
sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. (Liber Deuteronomii 22, 7)
Filios generabis et filias et non frueris eis, quoniam ducentur in captivitatem. (Liber Deuteronomii 28, 41)
Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et doce filios Israel, ut memoriter teneant et ore decantent, ut sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel. (Liber Deuteronomii 31, 19)
Scripsit ergo Moyses canticum istud in die illo et docuit filios Israel. (Liber Deuteronomii 31, 22)
Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: “Confortare et esto robustus; tu enim introduces filios Israel in terram, quam eis pollicitus sum, et ego ero tecum”. (Liber Deuteronomii 31, 23)
Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel; (Liber Deuteronomii 32, 8)
Quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Meribathcades deserti Sin, quia non sanctificastis me inter filios Israel. (Liber Deuteronomii 32, 51)
Qui dixit de patre suo et matre sua: “Nescio vos”; et fratres suos ignoravit et filios suos nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt. (Liber Deuteronomii 33, 9)