Encontrados 318 resultados para: finis regni Iuda

  • Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente. (Liber II Paralipomenon 14, 5)

  • Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi. (Liber II Paralipomenon 14, 7)

  • Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda; fugeruntque Aethiopes. (Liber II Paralipomenon 14, 11)

  • egressus est in occursum Asa et dixit ei: “Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. (Liber II Paralipomenon 15, 2)

  • Cumque convenissent in Ierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa, (Liber II Paralipomenon 15, 10)

  • Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 15, 15)

  • Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa. (Liber II Paralipomenon 15, 19)

  • Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in Iudam; et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. (Liber II Paralipomenon 16, 1)

  • Aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. (Liber II Paralipomenon 16, 12)

  • Dormivitque Asa cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui. (Liber II Paralipomenon 16, 13)

  • Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria. (Liber II Paralipomenon 17, 5)

  • Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit. (Liber II Paralipomenon 17, 6)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina