Encontrados 37 resultados para: flamma
Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis; (Liber Isaiae 66, 15)
In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus. (Liber Ieremiae 48, 45)
Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 21, 3)
itaque, quia iussio regis urgebat, et fornax succensa erat nimis, viros illos, qui miserant Sedrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma ignis. (Prophetia Danielis 3, 22)
et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem (Prophetia Danielis 3, 47)
Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in flamma et in captivitate et in rapina per dies. (Prophetia Danielis 11, 33)
Ad te, Domine, clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma succendit omnia ligna agri. (Prophetia Ioel 1, 19)
Ante faciem eius ignis vorat, et post eum exurit flamma. Quasi hortus Eden terra coram eo, et post eum solitudo deserti; neque est quod effugiat eum. (Prophetia Ioel 2, 3)
Et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma, et domus Esau stipula; et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)
Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi. (Actus Apostolorum 7, 30)
caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis, (Apocalypsis Ioannis 1, 14)